Рефераты. Латинский язык: Практические задания для студентов заочного отделения исторического факультета






Roma merito “Roma aeterna” vocatur. Optime illud theatrum conservatum est,

quod iussu T.Flavii Vespasiani aedificatum est et olim ex eo amphitheatrum

Flavium nominabatur. Hoc amphitheatrum postea Colosseum appellatum est ex

colossea statua Neronis, quae hic collocata erat. Tum, quum id aedificatum

erat, id est anno aerae nostrae octogesimo, per centum dies ludi magnifici

Romanis a magistratibus praebebantur. Quibus diebus permultae bestiae

necatae erant. Magistratus Romani hos ludos dabant, et vulgus eis

delectabatur.

Mirus aspectus praebetur eis, qui illi theatro appropinquant. Alti muri

eius theatri, quod ovi formam habet, ornantur magnificis columnis.

Colosseum amplissimum fuit: ab octoginta septem igitur milibus Romanorum

compleri potuit. Diebus festis per octoginta introitus, quos videmus,

magnae virorum feminarumque manus amphitheatrum intrabant. His diebus enim

totus fere populus Romanus advolabat. Ei, qui aderant, summo studio (прил.

( 11) spectacula, quae eis dabantur, spectabant. Bestiae, ex Africa

importatae, quae in caveis sub arena sitis continebantur, in arenam

agitabantur. Quae postquam illam intraverunt, inter se pugnabant et

necabant. Sed etiam homines cum his pugnare debuerunt. Postremo viri iuxta

has bestias necati humi iacebant. Quae spectacula Romanis gaudeo (прил. (

23) fuerunt!

7. De oratoribus Graecorum et Romanorum

Multi sunt oratores clari Graecorum et Romanorum. Princeps oratorum

Graecorum Demosthenes erat. Clarae sunt Demosthenis orationes in Philippum,

regem Macedonum. Pro libertate patriae orationibus certabant. Frustra

orationibus civitates Graeciae ad concordiam incitabat. Discordia civitatum

libertatem Graeciae delevit.

In numero clarorum oratorum Romanorum erat Marcus Tullius Cicero.

Ciceroni non solum libri scriptorum Romanorum noti erant, sed etiam libri

scriptorum Graecorum. Nota sunt opera Ciceronis de philosophia et de

institutione oratoria; notae sunt epistulae et orationes clari oratoris.

Orationes Graecorum et Romanorum etiam post multa saecula animos hominum

delectant.

8. De Germanorum antiquorum moribus

Germani agriculturae non student; magna pars victus eorum in lacte,

caseo, carne consistit. Multum in venationibus sunt. Cibi genere et

exercitatione et libertate vitae vires aluntur et corpora immensa

magnitudine gignuntur. Atque consueverunt locis frigidissimis pellibus

parvis modo corpora tegere et lavari in fluminibus.

Quum civitas bellum gessit, magistratus creantur. Ei bello praesunt et

potestatem vitae necisque habent. In pace principes regionum atque pagorum

inter suos ius dicunt controversiasque decernunt.

Germani non agri modum certum habent aut fines proprios, sed magistratus

ac principes in annos singulos hominibus agros attribuunt atque anno post

alio transire cogunt.

Germani neque oppida incolunt, neque sedes inter se iunctas habent, ut e

Taciti libro cognoscimus.

9. De Gallorum et Germanorum deis

Caesar in eis libris, qui “Commentarii de bello Gallico” dicuntur, et de

bellis, quae cum populis Gallorum et Germanorum Romani diu gerebant, et de

moribus institutisque eorum scribit. Tacitus quoque ille rerum scriptor

Romanus, in libro suo de origine, situ, moribus ac populis Germaniae dicit.

Caesar scribit: Galli deorum maxime Mercurium colunt. Hunc Viarum ducem,

hunc mercatorum custodem appellant. Post hunc colunt Apollinem et Martem et

Iovem et Minervam. De his deis eandem fere opinionem, quam reliquae gentes,

habent: Iuppiter imperium deorum tenet, Apollo morbos depellit, Minerva

operum atque artificiorum initia tradit, Mars bella regit. Huic deo Galli,

quum proelium committere in animo habent, plerumque praedam promittunt.

Quum adversarios superaverunt, bestias adversariorum necant, conferunt in

unum locum reliquas res, quibus magnos tumulos exstruunt. In Galliae

civitatibus nemo fere religionem et mores populi laedit vel neglegit. Si

qui neglegunt vel laedunt, ab aliis contemnantur; his ceteri de via

decedunt, aditum eorum, sermonemque defugiunt.

De Germanorum deis autem Caesar nihil nisi haec scribit: Germani in

deorum numero eos solos, dicunt, quos vident et quorum opibus iuvantur:

Solem et Vulcanum et Lunam.

In Taciti libro legimus: a Germanis maxime Mercurius colitur. Cui Germani

certis diebus etiam homines sacrificant. Herculem et Martem concessis

bestiis placant. Ceterum Germani deos neque parietibus includunt, neque in

hominis speciem fingunt.

10. De causa belli Troiani

Erant nuptiae Pelei, regis Thessaliae, et Thetidis deae. Omnes dei

invitati erant, praeter Discordiam. Dea Discordiae ira commota est et malum

aureum inter epulantes iactavit, in quo inscriptum erat: “Pulcherrimae”.

Diu Iuno, Minerva et Venus de malo certabant. Denique iussu Iovis a

Mercurio ad Paridem, regis Priami filium, deductae erant. Iuno Paridi

potentiam, Minerva sapientiam, Venus Helenam, pulcherrimam omnium mulierum,

promisit.

Paris Veneri malum tradidit. Paulo post a Priamo patre in Graeciam missus

est. Ibi Helenam, Menelai regis uxorem, rapuit. Hinc bellum Troianum

incipitur. Decem annos ad Troiam pugnatum erat. Denique Troia a Graecis

dolo capta et deleta est.

ЗАДАНИЕ XV

1. Оборот accusativus cum infinitivo

2. Времена и залоги инфинитива

3. Распознавание оборота acc. c. inf. в тексте

А. Прочитайте, разберите и переведите предложения. Подчеркните

управляющий глагол, accusativus (логич. подл.) и infinitivus (логич.

сказ.).

1. Victorem a victo superari saepe videmus. 2. Urbem Syracusas maximam

esse Graecarum urbium pulcherrimamque, saepe audistis (Cic.). 3. Pompeios,

celebrem Campaniae urbem, consedisse terrae motu, audivimus (Seneca). 4. A

patre meo audivi, Diocletianum principem iam privatum dixisse, nihil esse

difficilius, quam bene imperare (Fl. Vopiscus). 5. Apollo Pythius oraclum

edidit, Spartam nulla re alia, nisi avaritia, esse perituram (Cic.). 6.

Apparuit nescire eos victoria et tempore uti (T.Livius). 7. Cato dixit,

litterarum radices amaras esse, fructus iucundiores. 8. Aiunt homines plus

in alieno negotio videre (Sen). 9. Tibi discedens pollicitus sum me omnes

res tibi perscripturum (Cic.). 10. Quid? Credebas dormienti tibi haec

confecturos deos? (Terentius). 11. In castra nuntius pervenit Romae

coniurationem patefactam (Sallustius).

De Aenea

Antiqui poetae Romanorum tradunt egregium virum Troianum, Aeneas nomine,

post Troiam (после взятия Трои) a Graecis captam a Troiae ora in Italiam

venisse. Narrant eum fato (прил. ( 19) profugum multum terra marique

iactatum esse ob iram Iunonis, deae saevae. Nam fato destinatum est

Troianos cum Aenea in Italiam venturos esse et ibi ab eis oppidum novum

conditum iri. Itaque Aeneas et amici illius in Italiam venerunt et Lavinium

oppidum novum condiderunt. Postea Iulus, Aenea filius, alium oppidum Albam

Longam condidit.

ЗАНЯТИЕ XVI

1. Оборот nominativus cum infinitivo

2. Глаголы, от которых зависит оборот nom. cum inf

А. Прочитайте, разберите и переведите предложения, подчеркивая

управляющий глагол, nominativus (логическое подлежащее, а при его

отсутствии подчеркните местоимение в переводе) и infinitivus (логическое

сказуемое).

1. Catilina prohibitus erat consulatus petere (Sallustius). 2. Iussus es

renuntiari consul (Cic.). 3. Qui tacet, consentire videtur. 4. Beatus

Epicurus sibi videtur esse moriens (Cic.). 5. Consuetudo et mos vim legis

videntur habere. 6. Solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita

tollunt (Cic.). 7. Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere

plus nobis videmur posse, quam possumus (Seneca). 8. Caesar appropinquare

dicebatur magnusque terror incidit Pompei exercitui (Caes.). 9. Fugisse ex

proelio dicuntur notissimi latronum duces (Cic.). 10. Fortis ac vehemens

orator existimatur esse Gaius Gracchus (A. Gellius). 11. Lycurgi temporibus

Homerus fuisse traditur.

В. Переведите, указав в каком предложении какой оборот употреблен.

Подчеркните, входящие в оборот члены предложения.

1. Medea Peliam dicitur fecisse rursus ex sene adulescentulum (Plautus).

2. Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum (Seneca). 3. Nunquam te

patiar perire; me perire est aequius (Plautus). 4. Visus sum mihi cum Galba

ambulare (Cic.). 5. Romulus urbem constituit, quam a suo nomine Romam

iussit nominari (Cic.). 6. Multos scriptores rerum suarum Magnus ille

Alexander secum habuisse dicitur (Cic.). 7. Leo rex ferarum esse a poetis

putatur. 8. Plus audire, quam loqui militem decem (Amm. Marcellinus).

ЗАДАНИЕ XVII

1. Общий обзор причастий

2. Ablativus absolutus

3. Перевод оборота и распознавание его в тексте

4. Ablativus absolutus без причастия

А. Переведите предложения, подчеркивая логическое подлежащее одной, а

логическое сказуемое двумя чертами.

1. Sagitta in lapidem nunquam figitur; interdum resiliens, percutit

drigentem (Hieron). 2. Reluctante natura, irritus labor est (Seneca). 3.

Athenienses, non exspectato auxilio, adversus sexcenta milia hostium in

campis Maratoniis in proelium egrediuntur (Iustin.). 4. Antonius, qui Asiam

orientemque tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani,

Cleopatram, reginam Aegipti, duxit uxorem (Eutr.). 5. Plebs Romana, Sicinio

quodam auctore, iniussu consulum, in sacrum montem secessit (T. Liv.). 6.

His rebus celeriter administratis, ipse (Caesar), quum primum per anni

tempus potuit, ad exercitum contendit (Caes.). 7. Vergilius Brundisii

moritur, Sextio Saturnino et Lucretio Cinna consulibus (Suet). 8. Caesar, e

nave egressus in Africa, ad terram prolapsus est. Tum exclamavit, omine in

melius verso: “Teneo te, Africa!” 9. Poema – loquens pictura, pictura –

tacitum poema debet esse. 10. Paupertas nulli malum est, nisi repudianti

(Seneca). 11. Omne malum nascens opprimitur, inveteratum fit plerumque

robustius (Cic.). 12. Hostes, hanc adepti victoriam, in perpetuam se fore

victores confidebant (Caes.). 13. Dictator triumphans Urbem invehitur

(T.Liv.). 14. Re intellecta, in verborum usu faciles esse debemus (Cic.).

В. Образуйте и переведите все причастия от глаголов: voco 1, moveo 2,

mitto 3, facio 3, audio 4.

ЗАНЯТИЕ XVIII

1. Общее понятие о герундиве и герундии

2. Употребление герундива

3. Употребление герундия

4. Признаки различия герундия и герундива

А. Образовать герундив от глаголов: voco 1, moveo 2, mitto 3, loquor 3,

punio 4.

B. Образовать и перевести все падежи герундия от глаголов: muto 1, terreo

2, lego 3, facio 3, audio 4.

C. Перевести. Указать где герундий, где герундив, в какой функции

выступает последний.

1. Cato inexpiabili odio, delendam esse Carthaginem, pronuntiabat, Scipio

Nasica – servandam (Florus). 2. Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum

(Caes.). 3. Hominis mens discendo alitur et cogitando (Cic.). 4. Democritus

philosophus olim animadvertit

quendam, qui multa imperite dispetabat. “Hic,- inquit, – non dicendi

peritus est, sed imperitus tacendi”. 5. Recte ac vere videtur Ovidius

dixisse emendandi laborem maiorem esse, quam scribendi. 6. Gallorum animus

ad bella suscipienda alacer et promptus erat. 7. Helveciis facultas

itineris per provinciam Romanam faciendi a Caesare non est data. 8. Atomus

est corpusculum minutum et individuum, quo in explicanda origine mundi

utebatur Democritus et post eum Epicurus. 9. Quis ignorat Gallos usque ad

hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum

immolandorum? (Cic.). 10. Ut ad cursum equus, ad arandum bos, ad indagandum

canis, sic homo ad duas res: ad intelligendum et agendum natus est (Cic.).

11. Militibus simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum

et cum hostibus erat pugnandum (Caes.).

ЗАДАНИЕ XIX

1. Образование форм конъюнктива

2. Значение конъюнктива

3. Значение конъюнктива в независимых предложениях

4. Конъюнктив в придаточных предложениях

А. Определить форму глаголов. Перевести.

Образец: ornes – orno 1 – украшать; здесь: praes. con.act. 2 л. sing. –

ты украшал бы. Scribet – scribo, psi, ptum 3 – писать; здесь: fut.I act.,3

л. sing., – он (она, оно) будет писать. Scripserit – 1) con. perf. act. 3

л. sing. – он написал бы; 2) fut. II act. 3 л. sing. – он напишет.

1. Ponet. 2. Putet. 3. Patet. 4. Moveatur. 5. Commeant. 6. Venietis. 7.

Veniatis. 8. Clauditur. 9. Clauderet. 10. Respondet. 11. Respondit. 12.

Responderunt. 13. Responderint. 14. Responderant. 15. Habeat. 16. Habitat.

17. Habitemus. 18. Servet. 19. Servatis. 20. Serviat. 21. Serviet. 22.

Serviverunt. 23. Servaverunt. 24. Patieris. 25. Patiaris.

B. Перевести. Определить значения конъюнктива в независимых предложениях.

a) 1. Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis

persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa (Sen.). 2. A. Tu Gallus es,

ego Germanus; decertemus pro suae uterque gentis gloria.- B. Si vicero, tu

ter clamabis: “Floreat Gallia!”; si victus, quod absit, ero, totidem verbis

celebrabo tuam Germaniam (Erasm.). 3. Utinam tam facile vera invenire

possim, quam falsa convincere! (Cic.). 4. Qui beneficium dedit, taceat;

narret, qui accepit (Sen.). 5. Ante mortem ne laudes hominem quemquam. 6.

Pro patria quis bonus dubitet mortem oppetere? (Cic.).

b) Quae sint in horto necessaria Multa sunt in horto necessaria. Sit

primum aquae copia. Dividatur ea ac per rivulos adducatur in omnes horti

partes. Claudatur hortus, cuius portulae animalia plantis noxia removeant.

Ne multae sint arbores, quarum umbra noceat. Vertatur humus, iniciatur

stercus. Si dabis terrae, dabit. Si non des, non det.

C. Перевести. Определить типы придаточных предложений.

1. Quum primi ordines militum considissent, tamen acerrime reliqui

resistebant. 2. Hoc toto proelio, quum ab hora septima ad vesperum pugnatum

sit, aversum hostem videre nemo potuit. 3. Quum Galli Clusium, Etruriae

oppidum, obsiderent, missi sunt Roma tres legati, qui illos monerent, ut

obsidionem solverent. 4. Disseritur, expetendane sit gloria (Cic.). 5.

Sitio. Utrum sit aurem poculum, an crystallinum, an manus concava, nihil

refert. 6. Chilon, quum aliquando inter patrem et filium iudex esset,

filio: “Si mala, – inquit, – causa tua erit, damnaberis; si bona, non minus

damnaberis, quod patrem accusavisti”. 7. Quum Alexander Darei condiciones

repudiavisset, Parmenio: “Ego, – inquit, – si Alexander essem, pacis

condiciones acciperem”. Cui ille: “Ego quoque acciperem, si Parmenio

essem”. 8. Sim impudens, si plus postulem, quam homini a rerum natura

tribui potest (Cic.). 9. Diogenes philosophus aliquando in oppidum parvum

venit. Quum portas amplas et magnificas videret, illudens: “Portas, –

inquit, – claudite, ne urbs verstra egrediatur!”. 10. Alexander Magnus

urbem Lampsacum expugnare constituit. Copias iam ad urbem adducenti

Anaximenes praeceptor obvius fuit. Rex, quum metueret, ne ille se a

consilio suo averteret: “Nunquam, – inquit, – quod rogaveris, a me

impetrabis”. Tum philosophus: “Rogo te, – inquit, – ut Lampsacum diruas”.

Ita urbs servata est.

Контрольная работа и методические указания к ее выполнению

Цель работы – проверить, как студент справляется с подлинным латинским

текстом.

1. Переписать текст одного из вариантов.

2. Сделать синтаксический разбор всех сложноподчиненных предложений:

а) указать главное предложение;

б) указать придаточное (или придаточные); назвать его (их) вид;

в) попутно подчеркнуть главные члены предложения в каждом;

г) если сказуемое придаточного стоит в конъюнктиве, объяснить, почему

употреблены данные его времена.

3. Если имеются инфинитивные, причастный (abl.abs.) и герундивный

обороты, указать их; указать, какое обстоятельство выражено оборотом

ablativus absolutus.

4. Указать дериваты, т.е. слова, производные от латинских корней (у

глаголов иметь в виду все три основы).

5. Записать перевод всего текста (параллельно с переписанным).

Образец выполнения задания

|Текст |Перевод |

|Hoc proelio facto, |Когда произошло это |

|reliquas copias |сражение, (Цезарь) |

|Helvetiorum ut consequi |позаботился навести мост|

|posset, pontem in Arare |на (реке) Арар, чтобы |

|faciendum curat atque |иметь возможность |

|ita exercitum traducit. |преследовать остальные |

|Nelvetii, repentino eius|войска гельветов, и |

|adventu commoti, quum |таким образом (=по нему)|

|id, quod ipsi diebus |перевел войско. |

|viginti aegerrime |Гельветы, пораженные его|

|confecerant, ut flumen |внезапным приближением, |

|transirent, illum uno |так как они поняли, что |

|die fecisse |он за один день сделал |

|intellegerent, legatos |то (т.е. переправу через|

|ad eum mittunt. |реку), чего они достигли|

| |с трудом за 20 дней, |

| |отправляют к нему |

| |послов. |

Разбор

Оба предложения сложноподчиненные.

Страницы: 1, 2, 3, 4, 5



2012 © Все права защищены
При использовании материалов активная ссылка на источник обязательна.